Hľadaný výraz: Mt 21,20-22; Mt 6,14-15; Mk 11,20-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”. 21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. 22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”. 22 Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. 25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.

1

mail   print   facebook   twitter